Haller's Concordance: TEMPESTAS
- adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas Job 27:20
- ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus Job 37:9
- veniet Deus noster et non tacebit ignis coram eo vorabit et in circuitu eius tempestas valida Ps. 50:3
- antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas Ps. 58:9
- cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia Pr. 1:27
- quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum Pr. 10:25
- vox tonitrui eius exprobravit terram tempestas aquilonis et congregatio spiritus Sir. 43:18
- ecce quasi nubes ascendet et quasi tempestas currus eius velociores aquilis equi illius vae nobis quoniam vastati sumus Jer. 4:13
- ecce turbo dominicae indignationis egredietur et tempestas erumpens super caput impiorum veniet Jer. 23:19
- ascendens autem quasi tempestas venies et quasi nubes ut operias terram tu et omnia agmina tua et populi multi tecum Ezec. 38:9
- Et in tempore praefinito praeliabitur adversus eum rex Austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex Aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet. Dan. 11:40
- Dominus autem misit ventum magnum in mari et facta est tempestas magna in mari et navis periclitabatur conteri Jonas 1:4
- et dixit ad eos tollite me et mittite in mare et cessabit mare a vobis scio enim ego quoniam propter me tempestas grandis haec super vos Jonas 1:12
- et mane hodie tempestas rutilat enim triste caelum faciem ergo caeli diiudicare nostis signa autem temporum Mt. 16:3