Haller's Concordance: TEMPESTATE
- tabernaculum autem Domini quod fecerat Moses in deserto et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon 1 Par. 21:29
- ea tempestate erat ibi propheta Domini nomine Oded qui egressus obviam exercitui venientium in Samariam dixit eis ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Iudam tradidit eos manibus vestris et occidistis illos atrociter ita ut caelum pertingeret vestra crudelitas 2 Par. 28:9
- morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos Job 36:14
- sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos Ps. 83:15
- sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium et increpabit eum et fugiet procul et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate Isa. 17:13
- et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta Isa. 32:2
- paupercula tempestate convulsa absque ulla consolatione ecce ego sternam per ordinem lapides tuos et fundabo te in sapphyris Isa. 54:11
- universi habitatores insularum obstipuerunt super te et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus Ezec. 27:35
- Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet innocentem Dominus in tempestate et turbine viae eius et nebulae pulvis pedum eius Nah. 1:3
- valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum fecerunt Acts 27:18
- neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies et tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes omnis salutis nostrae Acts 27:20
- tu enim nobis superasti ex omnibus prophetis, sicut botrus de vindemia et sicut lucerna in loco obscuro, et sicut portus navi salvatae a tempestate. 4 Esd. 12:42