Haller's Concordance: TEMPORUM
- universique regni eius et fortitudinis et temporum quae transierunt sub eo sive in Israhel sive in cunctis regnis terrarum 1 Par. 29:30
- cumque diei succederet dies et temporum spatia volverentur duorum annorum expletus est circulus et sic longa consumptus tabe ita ut egereret etiam viscera sua languore pariter et vita caruit mortuusque est in infirmitate pessima et non fecit ei populus secundum morem conbustionis exequias sicut fecerat maioribus eius 2 Par. 21:19
- Noctem illam duxit rex insomnem, iussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Quae cum illo praesente legerentur, Esther 6:1
- Nec putare debetis, si diversa iubeamus, ex animi nostri venire levitate, sed pro qualitate et necessitate temporum, ut reipublicae poscit utilitas, ferre sententiam. Esther 16:9
- initium et consummationem et medietatem temporum et meditationem omnium morum mutationes et divisiones temporum Wis. 7:18
- et si multitudinem scientiae desiderat quis scit praeterita et de futuris aestimat scit versutias sermonum et dissolutiones argumentorum signa et monstra scit antequam fiant et eventus temporum et saeculorum Wis. 8:8
- qui inscriptus es indiciis temporum et lenis iracundiam Domini conciliare cor patris ad filium et restituere tribus Iacob Sir. 48:10
- haec dicit Dominus Deus tu ergo ille es de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israhel qui prophetaverunt in diebus illorum temporum ut adducerem te super eos Ezec. 38:17
- Scito ergo, et animadverte: Ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Ierusalem, usque ad Christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duae erunt: et rursum aedificabitur platea, et muri in angustia temporum. Dan. 9:25
- Convertetur enim rex Aquilonis, et praeparabit multitudinem multo maiorem quam prius: et in fine temporum, annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis. Dan. 11:13
- et mane hodie tempestas rutilat enim triste caelum faciem ergo caeli diiudicare nostis signa autem temporum Mt. 16:3
- in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso Eph. 1:10
- nam de inmunditia illius et inreligiositate scriptum est in libro temporum regum. 3 Esd. 1:42
- et dilexisti eum et demonstrasti ei temporum finem solo secrete noctu. 4 Esd. 3:14
- et respondi et dixi: quae erit separatio temporum, aut quando prioris finis aut sequentis initium? 4 Esd. 6:7
- nonne tu es, quae superasti de quattuor animalibus quae feceram regnare saeculi mei, et ut per eos veniret finis temporum meorum? 4 Esd. 11:39
- dignum enim me habuisti ostendere mihi temporum finem et temporum novissima. et dixit ad me: 4 Esd. 12:9
- et enarravi ei mirabilia multa, et ostendi ei temporum secreta et temporum finem. et praecepi ei dicens: 4 Esd. 14:5