Haller's Concordance: TEMPTATIO
- et vocavit nomen loci illius Temptatio propter iurgium filiorum Israhel et quia temptaverunt Dominum dicentes estne Dominus in nobis an non Ex. 17:7
- et quia acceptus eras Deo necesse fuit ut temptatio probaret te Tob. 12:13
- tetigit autem tunc et iustos temptatio mortis et commotio in heremo facta est multitudinis sed non diu permansit ira Wis. 18:20
- haec autem his cessit qui exterminabat et haec extimuit erat enim sola temptatio irae sufficiens Wis. 18:25
- vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis Sir. 27:6
- ante sermonem non conlaudes virum haec enim temptatio est hominum Sir. 27:8
- temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere 1 Cor. 10:13