Haller's Concordance: TEMPTAVERUNT
- et vocavit nomen loci illius Temptatio propter iurgium filiorum Israhel et quia temptaverunt Dominum dicentes estne Dominus in nobis an non Ex. 17:7
- attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam et signa quae feci in Aegypto et in solitudine et temptaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae Num. 14:22
- et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae Ps. 78:18
- et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt Ps. 78:41
- et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt Ps. 78:56
- sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum Ps. 95:9
- et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine Ps. 106:14
- ergo nunc beatos dicimus arrogantes siquidem aedificati sunt facientes impietatem et temptaverunt Deum et salvi facti sunt Mal. 3:15
- temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus iudaeis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu dicentes adiuro vos per Iesum quem Paulus praedicat Acts 19:13
- neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt 1 Cor. 10:9
- ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea Heb. 3:9
- quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostrae temptaverunt de verbo vitae 1 Jn. 1:1