Haller's Concordance: TEMPTAVIT
- quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum Gen. 22:1
- at ille clamavit ad Dominum qui ostendit ei lignum quod cum misisset in aquas in dulcedinem versae sunt ibi constituit ei praecepta atque iudicia et ibi temptavit eum Ex. 15:25
- in terram alienarum gentium pertransiet bona enim et mala in hominibus temptavit Sir. 39:5
- intraverat enim ea quae dicitur Persipolis et temptavit expoliare templa et civitatem opprimere sed multitudine ad arma concurrente in fugam versi sunt et ita contigit ut Antiochus post fugam turpiter rediret 2 Ma. 9:2
- dixit autem Petrus Anania cur temptavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri Acts 5:3