Haller's Concordance: TENERE
- et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum Gen. 44:20
- si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit Job 4:2
- iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea Job 27:6
- fili hominis brachium Pharao regis Aegypti confregi et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas ut ligaretur pannis et farciretur linteolis et recepto robore posset tenere gladium Ezec. 30:21
- audivimus Iudaeos non consensisse patri ut transferrentur ad ritum Graecorum sed tenere velle suum institutum ac propterea postulare concedi sibi legitima sua 2 Ma. 11:24
- et quaerentes eum tenere timuerunt turbas quoniam sicut prophetam eum habebant Mt. 21:46
- et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim quoniam in furorem versus est Mk. 3:21
- et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abierunt Mk. 12:12
- et veniens is qui te et illum vocavit dicat tibi da huic locum et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere Lk. 14:9
- adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere cum sustulissent de Asson legebant Cretam Acts 27:13
- et vidi, et ecce hae subalares cogitabant se erigere et tenere principatus. 4 Esd. 11:25