Haller's Concordance: ABYSSI
- terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas Gen. 1:2
- anno sescentesimo vitae Noe mense secundo septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae caeli apertae sunt Gen. 7:11
- et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli et prohibitae sunt pluviae de caelo Gen. 8:2
- Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae Gen. 49:25
- abyssi operuerunt eos descenderunt in profundum quasi lapis Ex. 15:5
- et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae stetit unda fluens congregatae sunt abyssi in medio mari Ex. 15:8
- Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam terram rivorum aquarumque et fontium in cuius campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi Dt. 8:7
- in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur Job 38:30
- videntes te aquae Deus videntes te aquae parturierunt et commotae sunt abyssi Ps. 77:16
- laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi Ps. 148:7
- sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt Pr. 3:20
- necdum erant abyssi et ego iam concepta eram necdum fontes aquarum eruperant Pr. 8:24
- harenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumeravit altitudinem caeli et latitudinem terrae et profundum abyssi quis mensus est Sir. 1:2
- et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconsas partes Sir. 23:28
- gyrum caeli circuivi sola et in profundum abyssi penetravi et in fluctibus maris ambulavi Sir. 24:8
- numquid non tu siccasti mare aquam abyssi vehementis qui posuisti profundum maris viam ut transirent liberati Isa. 51:10
- et quintus angelus tuba cecinit et vidi stellam de caelo cecidisse in terram et data est illi clavis putei abyssi Apoc. 9:1
- et aperuit puteum abyssi et ascendit fumus putei sicut fumus fornacis magnae et obscuratus est sol et aer de fumo putei Apoc. 9:2
- et habebant super se regem angelum abyssi cui nomen hebraice Abaddon graece autem Apollyon et latine habet nomen Exterminans Apoc. 9:11
- et vidi angelum descendentem de caelo habentem clavem abyssi et catenam magnam in manu sua Apoc. 20:1
- et dixit ad me: si eram interrogans te dicens: quantae habitationes sunt in corde maris, aut quantae venae sunt in principio abyssi, aut quantae venae sunt super firmamentum, aut qui sint exitus paradisi, 4 Esd. 4:7