Haller's Concordance: TERMINIS
- confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum Gen. 23:17
- et cunctos populos eius a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eius Gen. 47:21
- non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus et non manebit de carnibus eius quod immolatum est vesperi in die primo mane Dt. 16:4
- olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungueris oleo quia defluent et peribunt Dt. 28:40
- dividite vobis terram in septem partes Iudas sit in terminis suis ab australi plaga et domus Ioseph ab aquilone Josu. 18:5
- cepitque Iudas Gazam cum finibus suis et Ascalonem atque Accaron cum terminis suis Judg. 1:18
- universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper et steterunt in terminis 4 Ki. 3:21
- et his qui erant ex cognatione filiorum Caath fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim 1 Par. 6:66
- circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia Job 38:10
- dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum Ps. 105:31
- non audietur ultra iniquitas in terra tua vastitas et contritio in terminis tuis et occupabit salus muros tuos et portas tuas laudatio Isa. 60:18
- divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis in omnibus peccatis tuis et in omnibus terminis tuis Jer. 15:13
- Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon adsumpserunt quippe sibi sapientiam valde Zach. 9:2
- et Simonem fratrem eius constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines Aegypti 1 Ma. 11:59