Haller's Concordance: TERRAS
- obtinueruntque aquae terras centum quinquaginta diebus Gen. 7:24
- et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras Gen. 11:4
- atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt aedificare civitatem Gen. 11:8
- neque enim propter iustitias tuas et aequitatem cordis tui ingredieris ut possideas terras eorum sed quia illae egerunt impie te introeunte deletae sunt et ut conpleret verbum suum Dominus quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis Abraham Isaac et Iacob Dt. 9:5
- vere Domine dissipaverunt reges Assyriorum gentes et terras omnium 4 Ki. 19:17
- denique Chananeum regem et Iebuseum et Ferezeum et Hettheum et Eveum et Amorreum et omnes potentes in Esebon prostraverunt et terras eorum et civitates eorum ipsi possederunt Jud. 5:20
- interiora sua domus suas in saeculo tabernacula sua in generatione et generatione vocaverunt nominibus suis terras suas Ps. 49:11
- et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt Ps. 105:44
- terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum Sir. 10:19
- vere enim Domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum Isa. 37:18
- et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei insuper et bestias agri dedi ei ut serviant illi Jer. 27:6
- prophetae qui fuerunt ante me et te ab initio et prophetaverunt super terras multas et super regna magna de proelio et de adflictione et de fame Jer. 28:8
- haec dicit Dominus Deus ista est Hierusalem in medio gentium posui eam et in circuitu eius terras Ezec. 5:5
- in die illa levavi manum meam pro eis ut educerem eos de terra Aegypti in terram quam provideram eis fluentem lacte et melle quae est egregia inter omnes terras Ezec. 20:6
- iterum levavi manum meam in eos in solitudine ut dispergerem illos in nationes et ventilarem in terras Ezec. 20:23
- et dispergam te in nationes et ventilabo te in terras et deficere faciam inmunditiam tuam a te Ezec. 22:15
- daboque terram Aegypti desertam in medio terrarum desertarum et civitates eius in medio urbium subversarum erunt desolatae quadraginta annis et dispergam Aegyptios in nationes et ventilabo eos in terras Ezec. 29:12
- et inritabo cor populorum multorum cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis Ezec. 32:9
- Et in tempore praefinito praeliabitur adversus eum rex Austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex Aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet. Dan. 11:40
- Et mittet manum suam in terras: et Terra Aegypti non effugiet. Dan. 11:42
- divisi vobis terras pingues, Chananeos et Ferezeos et Philistheos a facie vestra proieci. quid faciam vobis adhuc? dicit Dominus. 4 Esd. 1:21