Haller's Concordance: TERROR
- et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt Gen. 9:2
- cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentes Gen. 35:5
- et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis Ex. 20:20
- novi quod tradiderit Dominus vobis terram etenim inruit in nos terror vester et elanguerunt omnes habitatores terrae Josu. 2:9
- et percusserunt omnes civitates per circuitum Gerare grandis quippe cunctos terror invaserat et diripuerunt urbes et multam praedam asportaverunt 2 Par. 14:14
- Apud omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis iussa veniebant, mira exultatio, epulae atque convivia, et festus dies: in tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et ceremoniis iungerentur. Grandis enim cunctos Iudaici nominis terror invaserat. Esther 8:17
- statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos Job 13:11
- potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis Job 25:2
- numquid suscitabis eum quasi lucustas gloria narium eius terror Job 39:20
- laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos Ps. 105:38
- sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam Pr. 20:2
- et omnes montes qui in sarculo sarientur non veniet illuc terror spinarum et veprium et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris Isa. 7:25
- Dominum exercituum ipsum sanctificate ipse pavor vester et ipse terror vester Isa. 8:13
- quid igitur vidi ipsos pavidos et terga vertentes fortes eorum caesos fugerunt conciti nec respexerunt terror undique ait Dominus Jer. 46:5
- et non dormient cum fortibus cadentibusque et incircumcisis qui descenderunt ad infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub capitibus suis et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum quia terror fortium facti sunt in terra viventium Ezec. 32:27
- Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri, qui erant mecum, non viderunt: sed terror nimus irruit super eos, et fugerunt in absconditum. Dan. 10:7