Haller's Concordance: TESTAMENTO
- sta in testamento tuo et in illo conloquere et in opere mandatorum tuorum veteresce Sir. 11:21
- de furto de veritate Dei et testamento de discubitu in panibus et ab offuscatione dati et accepti Sir. 41:24
- de lege Altissimi et testamento et de iudicio iustificare impium Sir. 42:2
- Abraham magnus pater multitudinis gentium et non est inventus similis illi in gloria qui conservavit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo Sir. 44:20
- et fecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venundati sunt ut facerent malum 1 Ma. 1:16
- nunc ergo o filii aemulatores estote legis et date animas vestras pro testamento patrum 1 Ma. 2:50
- nam fratres mei modico nunc dolore sustentato sub testamento aeternae vitae effecti sunt tu vero iudicio Dei iustas superbiae poenas solves 2 Ma. 7:36
- non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua adprehendi manum illorum ut educerem illos de terra Aegypti quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo et ego neglexi eos dicit Dominus Heb. 8:9
- et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis Heb. 9:15