Haller's Concordance: TESTAMENTUM
- vicit autem turbas non virtute corporis nec armatura potentiae sed verbo vexatorem subiecit iuramenta parentum et testamentum commemorans Wis. 18:22
- memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim huius mundi morte morietur Sir. 14:12
- nam plurima opera illius sunt in absconsis opera iustitiae quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est Sir. 16:22
- testamentum aeternum constituit cum illis et iudicia sua ostendit illis Sir. 17:10
- haec omnia liber vitae testamentum Altissimi et agnitio veritatis Sir. 24:32
- super sellam iudicis non sedebunt et testamentum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur Sir. 38:38
- in carne eius stare fecit testamentum et in temptatione inventus est fidelis Sir. 44:21
- benedictionem omnium gentium dedit illi et testamentum confirmavit super caput Iacob Sir. 44:25
- et dedit illi coram praecepta legem vitae et disciplinae docere Iacob testamentum et iudicia sua Israhel Sir. 45:6
- statuit ei testamentum aeternum et dedit illi sacerdotium gentis et beatificavit illum in gloria Sir. 45:8
- factum est illi in testamentum aeternum et semini eius sicut dies caeli fungi sacerdotio et habere laudem et glorificare populum suum in nomine suo Sir. 45:19
- ideo statuit ad illum testamentum pacis principem sanctorum et gentis suae ut sit illi in sacerdotium sui dignitas in aeternum Sir. 45:30
- et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iuda hereditas ipsi et semini eius ut daret sapientiam in cor nostrum iudicare gentem suam in iustitia ne abolerentur bona ipsorum et gloriam eorum in gentem ipsorum aeternam fecit Sir. 45:31
- Christus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornum ipsius et dedit illi testamentum regum et sedem gloriae in Israhel Sir. 47:13
- qui custodis testamentum tuum et misericordiam pueris tuis euntibus in conspectu tuo in toto corde Sir. 52:3
- et statuam illis testamentum alterum sempiternum ut sim illis in Deum et ipsi erunt mihi in populum et non movebo amplius populum meum filios Israhel a terra quam dedi illis Bar. 2:35
- Ne, quaesumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum. Dan. A:11
- Et revertetur in terram suam cum opibus multis: et cor eius adversum testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam. Dan. 11:28
- Et veniet super eum Trieres, et Romani: et percutietur, et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet: reverteturque et cogitabit adversum eos, qui dereliquerunt testamentum sanctuarii. Dan. 11:30
- Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter: populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet. Dan. 11:32
- in diebus illis exierunt ex Israhel filii iniqui et suaserunt multis dicentes eamus et disponamus testamentum cum gentibus quae circa nos sunt quia ex quo recessimus ab eis invenerunt nos multa mala 1 Ma. 1:12
- et exclamavit Matthathias voce magna dicens omnis qui zelum habet legis statuens testamentum exeat post me 1 Ma. 2:27
- Finees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum sacerdotii aeterni 1 Ma. 2:54
- si non propter eos propter testamentum quod erat ad patres eorum et propter invocationem sancti et magnifici nominis eius super ipsos 2 Ma. 8:15
- similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur Lk. 22:20
- et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchas Acts 7:8
- et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum Rom. 11:27
- similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem 1 Cor. 11:25
- fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat Gal. 3:15
- hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem Gal. 3:17
- vituperans enim eos dicit ecce dies veniunt dicit Dominus et consummabo super domum Israhel et super domum Iuda testamentum novum Heb. 8:8
- non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua adprehendi manum illorum ut educerem illos de terra Aegypti quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo et ego neglexi eos dicit Dominus Heb. 8:9
- quia hoc testamentum quod disponam domui Israhel post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum Heb. 8:10
- ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris Heb. 9:16
- testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est Heb. 9:17
- hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas Heb. 10:16
- et congregati sunt universi in Hierusalem, celebrare laetitiam secundum testamentum Domini Dei Israhel. 3 Esd. 9:56
- ego autem te, pater, testem invoco super matrem filiorum, quia noluerunt testamentum meum servare, 4 Esd. 2:5
- dispergantur in gentes, nomina eorum deleantur a terra, quoniam spreverunt testamentum meum. 4 Esd. 2:7
- et disposuisti ei testamentum aeternum et dixisti ei, ut non umquam derelinquas semen eius. et dedisti ei Isaac, et Isaac dedis Esau. 4 Esd. 3:15