Haller's Concordance: TESTEM
- cumque diligentissime perscrutantes invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium Dt. 19:18
- proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias Pr. 6:19
- ecce testem populis dedi eum ducem ac praeceptorem gentibus Isa. 55:4
- audite populi omnes et adtendat terra et plenitudo eius et sit Dominus Deus vobis in testem Dominus de templo sancto suo Mic. 1:2
- incipiens a baptismate Iohannis usque in diem qua adsumptus est a nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis Acts 1:22
- sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi Acts 26:16
- ego autem testem Deum invoco in animam meam quod parcens vobis non veni ultra Corinthum 2 Cor. 1:23
- ego autem te, pater, testem invoco super matrem filiorum, quia noluerunt testamentum meum servare, 4 Esd. 2:5