Haller's Concordance: TESTIMONIA
- et haec testimonia et caerimoniae atque iudicia quae locutus est ad filios Israhel quando egressi sunt de Aegypto Dt. 4:45
- custodi praecepta Domini Dei tui ac testimonia et caerimonias quas praecepit tibi Dt. 6:17
- cum interrogaverit te filius tuus cras dicens quid sibi volunt testimonia haec et caerimoniae atque iudicia quae praecepit Dominus Deus noster nobis Dt. 6:20
- et observa custodias Domini Dei tui ut ambules in viis eius et custodias caerimonias eius et praecepta eius et iudicia et testimonia sicut scriptum est in lege Mosi ut intellegas universa quae facis et quocumque te verteris 3 Ki. 2:3
- stetitque rex super gradum et percussit foedus coram Domino ut ambularent post Dominum et custodirent praecepta eius et testimonia et caerimonias in omni corde et in tota anima et suscitarent verba foederis huius quae scripta erant in libro illo adquievitque populus pacto 4 Ki. 23:3
- Salomoni quoque filio meo da cor perfectum ut custodiat mandata tua testimonia tua caerimonias tuas et faciat universa et aedificet aedem cuius inpensas paravi 1 Par. 29:19
- et stans in tribunali suo percussit foedus coram Domino ut ambularet post eum et custodiret praecepta et testimonia et iustificationes eius in toto corde suo et in tota anima sua faceretque quae scripta sunt in volumine illo quem legerat 2 Par. 34:31
- reges nostri principes nostri sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam et non adtenderunt mandata tua et testimonia tua quae testificatus es in eis 2 Esd. 9:34
- et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt Ps. 78:56
- testimonia tua fidelia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitas Domine in longitudine dierum Ps. 93:5
- in columna nubis loquebatur ad eos custodierunt testimonia eius et praeceptum dedit eis Ps. 99:7
- beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum Ps. 119:2
- aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi Ps. 119:22
- sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei Ps. 119:24
- inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam Ps. 119:36
- recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua Ps. 119:59
- super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea Ps. 119:99
- hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt Ps. 119:111
- quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua Ps. 119:119
- servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua Ps. 119:125
- mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea Ps. 119:129
- iusta testimonia tua semper doce me et vivam Ps. 119:144
- invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua Ps. 119:146
- custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis Ps. 119:167
- custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo Ps. 119:168
- dedit illi in praeceptis suis potestatem in testamentis iudiciorum docere Iacob testimonia et in lege sua lucem dare Israhel Sir. 45:21
- de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae Mt. 15:19
- tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia Mt. 27:13
- multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erant Mk. 14:56
- nec adtendas impie agentium studia, sed qui tua testimonia cum doloribus custodierunt. 4 Esd. 8:27