Haller's Concordance: TETENDERUNT
- omnes itaque filii Israhel surgentes de sedibus suis tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baalthamar insidiae quoque quae circa urbem erant paulatim se aperire coeperunt Judg. 20:33
- tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israhel 2 Ki. 16:22
- qui postquam recessit a Domino tetenderunt ei insidias in Hierusalem cumque fugisset Lachis miserunt et interfecerunt eum ibi 2 Par. 25:27
- quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde Ps. 11:2
- heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via Ps. 37:14
- qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum Ps. 64:3
- ego feci terram et hominem super eam creavi ego manus meae tetenderunt caelos et omni militiae eorum mandavi Isa. 45:12