Haller's Concordance: TETH
- teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae Ps. 37:16
- teth escam dedit timentibus se ioth memor erit in sempiternum pacti sui Ps. 111:5
- teth bonus vir clemens et fenerans ioth dispensabit verba sua in iudicio Ps. 112:5
- teth bonus Dominus omnibus et misericordiae eius in universa opera eius Ps. 145:9
- teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius Pr. 31:18
- TETH sordes eius in pedibus eius nec recordata est finis sui deposita est vehementer non habens consolatorem vide Domine adflictionem meam quoniam erectus est inimicus Lam. 1:9
- TETH defixae sunt in terra portae eius perdidit et contrivit vectes eius regem eius et principes eius in gentibus non est lex et prophetae eius non invenerunt visionem a Domino Lam. 2:9
- TETH bonus est Dominus sperantibus in eum animae quaerenti illum Lam. 3:25
- TETH bonum est praestolari cum silentio salutare Domini Lam. 3:26
- TETH bonum est viro cum portaverit iugum ab adulescentia sua Lam. 3:27
- TETH melius fuit occisis gladio quam interfectis fame quoniam isti extabuerunt consumpti ab sterilitate terrae Lam. 4:9