Haller's Concordance: TETIGERIT
- qui tetigerit hominis huius uxorem morte morietur Gen. 26:11
- quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstipuerit Gen. 32:32
- constituesque terminos populo per circuitum et dices cavete ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius omnis qui tetigerit montem morte morietur Ex. 19:12
- septem diebus expiabis altare et sanctificabis et erit sanctum sanctorum omnis qui tetigerit illud sanctificabitur Ex. 29:37
- sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur Ex. 30:29
- anima quae tetigerit aliquid inmundum sive quod occisum a bestia est aut per se mortuum vel quodlibet aliud reptile et oblita fuerit inmunditiae suae rea est et deliquit Lev. 5:2
- et si tetigerit quicquam de inmunditia hominis iuxta omnem inpuritatem qua pollui solet oblitaque cognoverit postea subiacebit delicto Lev. 5:3
- mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur Lev. 6:18
- quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur si de sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto Lev. 6:27
- caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea Lev. 7:19
- et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis Lev. 7:21
- et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad vesperum Lev. 11:24
- omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur Lev. 11:26
- quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum Lev. 11:27
- omnia haec inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum inmundus erit usque ad vesperum Lev. 11:31
- fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur Lev. 11:36
- si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperum Lev. 11:39
- si quis hominum tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum Lev. 15:5
- qui tetigerit carnem eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum Lev. 15:7
- omnis quem tetigerit qui talis est non lotis ante manibus lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum Lev. 15:11
- vas fictile quod tetigerit confringetur vas autem ligneum lavabitur aqua Lev. 15:12
- omnis qui tetigerit eam inmundus erit usque ad vesperum Lev. 15:20
- qui tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum Lev. 15:22
- quicumque tetigerit eam lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum Lev. 15:27
- homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi donec sanetur qui tetigerit inmundum super mortuo et ex quo egreditur semen quasi coitus Lev. 22:4
- qui tetigerit cadaver hominis et propter hoc septem diebus fuerit inmundus Num. 19:11
- omnis qui tetigerit humanae animae morticinum et aspersus hac commixtione non fuerit polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israhel quia aqua expiationis non est aspersus inmundus erit et manebit spurcitia eius super eum Num. 19:13
- si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis aut per se mortui sive os illius vel sepulchrum inmundus erit septem diebus Num. 19:16
- erit hoc praeceptum legitimum sempiternum ipse quoque qui aspergit aquas lavabit vestimenta sua omnis qui tetigerit aquas expiationis inmundus erit usque ad vesperam Num. 19:21
- quicquid tetigerit inmundus inmundum faciet et anima quae horum quippiam tetigerit inmunda erit usque ad vesperum Num. 19:22
- et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo Num. 31:19
- qui ostium domus tuae egressus fuerit sanguis ipsius erit in caput eius et nos erimus alieni cunctorum autem sanguis qui tecum fuerint in domo redundabit in caput nostrum si eos aliquis tetigerit Josu. 2:19
- si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit Job 20:6
- sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam Pr. 6:29
- qui tetigerit picem inquinabitur ab illa et qui communicaverit superbo inducet superbiam Sir. 13:1
- de stercore boum lapidatus est piger et omnis qui tetigerit eum excutiet manus Sir. 22:2
- ecce plantata est ergone prosperabitur nonne cum tetigerit eam ventus urens siccabitur et in areis germinis sui arescet Ezec. 17:10
- si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui et tetigerit de summitate eius panem aut pulmentum aut vinum aut oleum aut omnem cibum numquid sanctificabitur respondentes autem sacerdotes dixerunt non Agg. 2:12
- et dixit Aggeus si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his numquid contaminabitur et responderunt sacerdotes et dixerunt contaminabitur Agg. 2:13
- quia haec dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes quae spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi eius Zach. 2:8
- videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit Lk. 8:47
- non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur Heb. 12:20