Haller's Concordance: ABYSSO
- Ioseph quoque ait de benedictione Domini terra eius de pomis caeli et rore atque abysso subiacente Dt. 33:13
- abysso quasi vestimento operuisti eam super montes stabunt aquae Ps. 104:6
- a mari enim abundavit cogitatio eius et consilium illius abysso magna Sir. 24:39
- haec dicit Dominus Deus in die quando descendit ad inferos indixi luctum operui eum abysso et prohibui flumina eius et coercui aquas multas contristatus est super eum Libanus et omnia ligna agri concussa sunt Ezec. 31:15
- et cum finierint testimonium suum bestia quae ascendit de abysso faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos Apoc. 11:7
- bestiam quam vidisti fuit et non est et ascensura est de abysso et in interitum ibit et mirabuntur inhabitantes terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi videntes bestiam quia erat et non est Apoc. 17:8