Haller's Concordance: THANACH
- fuitque hereditas Manasse in Isachar et in Aser Bethsan et viculi eius et Ieblaam cum villulis suis et habitatores Dor cum oppidis suis habitatores quoque Hendor cum villulis suis similiterque habitatores Thanach cum villulis suis et habitatores Mageddo cum viculis suis et tertia pars urbis Nofeth Josu. 17:11
- porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis civitates duae Josu. 21:25
- Manasses quoque non delevit Bethsan et Thanach cum viculis suis et habitatores Dor et Ieblaam et Mageddo cum viculis suis coepitque Chananeus habitare cum eis Judg. 1:27
- venerunt reges et pugnaverunt pugnaverunt reges Chanaan in Thanach iuxta aquas Mageddo et tamen nihil tulere praedantes Judg. 5:19
- iuxta filios quoque Manasse Bethsan et filias eius Thanach et filias eius Mageddo et filias eius Dor et filias eius in his habitaverunt filii Ioseph filii Israhel 1 Par. 7:29