Haller's Concordance: THAU
- fuit vir unus de Ramathaimsophim de monte Ephraim et nomen eius Helcana filius Hieroam filii Heliu filii Thau filii Suph Ephratheus 1 Ki. 1:1
- thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis Ps. 37:39
- res principium sapientiae timor Domini sen doctrina bona cunctis qui faciunt ea thau laus eius perseverans iugiter alleluia Ps. 111:10
- res impius videbit et irascetur sen dentibus suis frendet et tabescet thau desiderium impiorum peribit Ps. 112:10
- thau laudem Domini loquetur os meum et benedicet omnis caro nomini sancto eius in aeternum et iugiter Ps. 145:21
- thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius Pr. 31:31
- THAU ingrediatur omne malum eorum coram te et devindemia eos sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas multi enim gemitus mei et cor meum maerens Lam. 1:22
- THAU vocasti quasi ad diem sollemnem qui terrerent me de circuitu et non fuit in die furoris Domini qui effugeret et relinqueretur quos educavi et enutrivi inimicus meus consumpsit eos Lam. 2:22
- THAU reddes eis vicem Domine iuxta opera manuum suarum Lam. 3:64
- THAU dabis eis scutum cordis laborem tuum Lam. 3:65
- THAU persequeris in furore et conteres eos sub caelis Domine Lam. 3:66
- THAU conpleta est iniquitas tua filia Sion non addet ultra ut transmigret te visitavit iniquitatem tuam filia Edom discoperuit peccata tua Lam. 4:22
- et dixit Dominus ad eum transi per mediam civitatem in medio Hierusalem et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio eius Ezec. 9:4
- senem adulescentulum et virginem parvulum et mulieres interficite usque ad internicionem omnem autem super quem videritis thau ne occidatis et a sanctuario meo incipite coeperunt ergo a viris senioribus qui erant ante faciem domus Ezec. 9:6