Haller's Concordance: THECUAE
- cumque mane surrexissent egressi sunt per desertum Thecuae profectisque eis stans Iosaphat in medio eorum dixit audite me Iuda et omnes habitatores Hierusalem credite in Domino Deo vestro et securi eritis credite prophetis eius et cuncta evenient prospera 2 Par. 20:20
- igitur Ionathan filius Asahel et Iaazia filius Thecuae steterunt super hoc et Mesollam et Sebethai Levites adiuverunt eos 1 Esd. 10:15
- verba Amos qui fuit in pastoralibus de Thecuae quae vidit super Israhel in diebus Oziae regis Iuda et in diebus Hieroboam filii Ioas regis Israhel ante duos annos terraemotus Amos 1:1
- et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes qui cum eo erant et fugerunt in desertum Thecuae et consederunt ad aquam lacus Asphar 1 Ma. 9:33