Haller's Concordance: THESAUROS
- at ille respondit pax vobiscum nolite timere Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris nam pecuniam quam dedistis mihi probatam ego habeo eduxitque ad eos Symeon Gen. 43:23
- populos ad montem vocabunt ibi immolabunt victimas iustitiae qui inundationem maris quasi lac sugent et thesauros absconditos harenarum Dt. 33:19
- et tulit thesauros domus Domini et thesauros regios et universa diripuit scuta quoque aurea quae fecerat Salomon 3 Ki. 14:26
- et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regiae et concidit universa vasa aurea quae fecerat Salomon rex Israhel in templo Domini iuxta verbum Domini 4 Ki. 24:13
- his quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini 1 Par. 9:26
- porro Achias erat super thesauros domus Dei ac vasa sanctorum 1 Par. 26:20
- filii Ieiheli Zathan et Iohel frater eius super thesauros domus Domini 1 Par. 26:22
- ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum quae sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus 1 Par. 26:26
- super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adihel his autem thesauris qui erant in urbibus et in vicis et in turribus praesidebat Ionathan filius Oziae 1 Par. 27:25
- necnon et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini et in thesauros sanctorum 1 Par. 28:12
- fuit autem Ezechias dives et inclitus valde et thesauros sibi plurimos congregavit argenti auri et lapidis pretiosi aromatum et armorum universi generis et vasorum magni pretii 2 Par. 32:27
- universaque vasa domus Domini tam maiora quam minora et thesauros templi et regis et principum transtulit in Babylonem 2 Par. 36:18
- bona est oratio cum ieiunio et elemosyna magis quam thesauros auri condere Tob. 12:8
- qui indicavit ei omnia, quae acciderant, quo modo Aman promisisset, ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret argentum. Esther 4:7
- numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti Job 38:22
- si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam Pr. 2:4
- ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam Pr. 8:21
- qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis Pr. 21:6
- fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius Sir. 1:35
- onus iumentorum austri in terra tribulationis et angustiae leaena et leo ex eis vipera et regulus volans portantes super umeros iumentorum divitias suas et super gibbum camelorum thesauros suos ad populum qui eis prodesse non poterit Isa. 30:6
- et dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum ut scias quia ego Dominus qui voco nomen tuum Deus Israhel Isa. 45:3
- divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis in omnibus peccatis tuis et in omnibus terminis tuis Jer. 15:13
- sacrificantes in agro fortitudinem tuam et omnes thesauros tuos in direptionem dabo excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis Jer. 17:3
- et dabo universam substantiam civitatis huius et omnem laborem eius omneque pretium et cunctos thesauros regum Iuda dabo in manu inimicorum eorum et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem Jer. 20:5
- decem autem viri repperti sunt inter eos qui dixerunt ad Ismahel noli occidere nos quia habemus thesauros in agro frumenti et hordei et olei et mellis et cessavit et non interfecit eos cum fratribus suis Jer. 41:8
- gladius ad equos eius et ad currus eius et ad omne vulgus quod est in medio eius et erunt quasi mulieres gladius ad thesauros eius qui diripientur Jer. 50:37
- quis invenit locum eius et quis intravit in thesauros eius Bar. 3:15
- et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos quos invenit et sublatis omnibus abiit in terram suam 1 Ma. 1:24
- nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur Mt. 6:19
- thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur Mt. 6:20
- et proferens ea Cyrus rex Persarum tradidit Mitridati qui erat super thesauros ipsius. 3 Esd. 2:11
- qui scrutat abyssum et thesauros illorum, qui metitus est mare et conceptum eius, 4 Esd. 16:58