Haller's Concordance: TIME
- coram cano capite consurge et honora personam senis et time Deum tuum ego sum Dominus Lev. 19:32
- ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te Lev. 25:36
- ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo Pr. 3:7
- time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis Pr. 24:21
- ubi multa sunt somnia plurimae vanitates et sermones innumeri tu vero Deum time Eccl. 5:7
- finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius observa hoc est enim omnis homo Eccl. 12:13
- in tota anima tua time Deum et sacerdotes illius sanctifica Sir. 7:31
- bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time Rom. 11:20
- Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit Rom. 13:4