Haller's Concordance: TIMEANT
- quis det talem eos habere mentem ut timeant me et custodiant universa mandata mea in omni tempore ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum Dt. 5:29
- et in unum omni populo congregato tam viris quam mulieribus parvulis et advenis qui sunt intra portas tuas ut audientes discant et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant impleantque omnes sermones legis huius Dt. 31:12
- filii quoque eorum qui nunc ignorant audire possint et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra ad quam vos Iordane transito pergitis obtinendam Dt. 31:13
- ut timeant te cunctis diebus quibus vivunt super faciem terrae quam dedisti patribus nostris 3 Ki. 8:40
- ut timeant te et ambulent in viis tuis cunctis diebus quibus vivunt super faciem terrae quam dedisti patribus nostris 2 Par. 6:31
- tu exaudies de caelo firmissimo habitaculo tuo et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus ut sciant omnes populi terrae nomen tuum et timeant te sicut populus tuus Israhel et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi 2 Par. 6:33
- benedicat nobis Deus et timeant eum omnes fines terrae Ps. 67:7
- et dabo eis cor unum et viam unam ut timeant me universis diebus et bene sit eis et filiis eorum post eos Jer. 32:39
- et exient nationes draconum Arabum in curris multis, et sibilatus eorum a die itineris fertur super terram, ut etiam timeant et trepidentur omnes qui illos audient. 4 Esd. 15:29