Haller's Concordance: TIMEBANT
- cumque ibi habitare coepissent non timebant Dominum et inmisit eis Dominus leones qui interficiebant eos 4 Ki. 17:25
- convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei Israhel pro transgressione eorum qui de captivitate venerant et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum 1 Esd. 9:4
- unde et ego eligam inlusiones eorum et quae timebant adducam eis quia vocavi et non erat qui responderet locutus sum et non audierunt feceruntque malum in oculis meis et quae nolui elegerunt Isa. 66:4
- a facie Chaldeorum timebant enim eos quia percusserat Ismahel filius Nathaniae Godoliam filium Ahicam quem praeposuerat rex Babylonis in terra Iuda Jer. 41:18
- cum amicis autem suis et qui in ipsis requiem habebant conservaverunt amicitiam et obtinuerunt regna quae erant proxima et quae longe quia quicumque audiebant nomen eorum timebant eos 1 Ma. 8:12
- at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare Mk. 9:32
- erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura Mk. 10:32
- quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius Mk. 11:18
- sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset Mk. 11:32
- at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim Mk. 16:8
- at illi ignorabant verbum istud et erat velatum ante eos ut non sentirent illud et timebant interrogare eum de hoc verbo Lk. 9:45
- et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem Lk. 22:2
- haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret Jn. 9:22
- tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi timebant enim populum ne lapidarentur Acts 5:26
- cum autem venisset in Hierusalem temptabat iungere se discipulis et omnes timebant eum non credentes quia esset discipulus Acts 9:26
- et post haec vidi, et ecce omnes, qui congregati sunt ad eum ut expugnarent eum, timebant valde, tamen audebant pugnare. 4 Esd. 13:8