Haller's Concordance: TIMEBAT
- quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius quae abiit et habitavit in domo patris sui Gen. 38:11
- dixitque Ietther primogenito suo surge et interfice eos qui non eduxit gladium timebat enim quia adhuc puer erat Judg. 8:20
- dormivit autem Samuhel usque mane aperuitque ostia domus Domini et Samuhel timebat indicare visionem Heli 1 Ki. 3:15
- ingressus est itaque populus saltum et apparuit fluens mel nullusque adplicuit manum ad os suum timebat enim populus iuramentum 1 Ki. 14:26
- vocavitque Ahab Abdiam dispensatorem domus suae Abdias autem timebat Dominum valde 3 Ki. 18:3
- et erat haec in eo omnibus famosissima quoniam timebat Dominum valde nec erat qui loqueretur de illa verbum malum Jud. 8:8
- dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur Lk. 18:2