Haller's Concordance: TIMENT
- usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum non timent Dominum neque custodiunt caerimonias eius et iudicia et legem et mandatum quod praeceperat Dominus filiis Iacob quem cognominavit Israhel 4 Ki. 17:34
- percutiamus foedus cum Deo nostro ut proiciamus universas uxores et eos qui de his nati sunt iuxta voluntatem Domini et eorum qui timent praeceptum Dei nostri secundum legem fiat 1 Esd. 10:3
- qui autem timent te magni erunt apud te prae omnia Jud. 16:19
- qui timent pruinam inruet super eos nix Job 6:16
- exaudiet Deus et humiliabit eos qui iudex est ab initio semper non enim mutantur neque timent Deum Ps. 55:19
- verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius ut habitet gloria in terra nostra Ps. 85:9
- dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 118:4
- qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi Ps. 119:74
- revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum Ps. 119:79
- placetur Domino in his qui timent eum et expectant misericordiam eius Ps. 147:11
- non sit bonum impio nec prolongentur dies eius sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Dei Eccl. 8:13
- qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservabunt viam illius Sir. 2:18
- qui timent Dominum inquirent quae beneplacita sunt illi et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius Sir. 2:19
- qui timent Dominum parabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas Sir. 2:20
- qui timent Dominum custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius Sir. 2:21
- in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum erunt in oculis illius Sir. 10:24
- qui timent Dominum invenient iudicium iustum et iustitias quasi lucem accendent Sir. 32:20
- haec dicit Dominus iuxta vias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere quae timent gentes Jer. 10:2
- viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum est Acts 13:26
- et si quidem esset eorum qui spreverunt et non servaverunt viam Altissimi et eorum qui contempserunt legem eius et eorum qui oderunt eos qui timent Deum, 4 Esd. 7:79