Haller's Concordance: TIMENTIBUS
- secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis Ps. 25:14
- quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum Ps. 31:19
- timete Dominum sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum Ps. 34:9
- dedisti timentibus te signum ut fugerent a facie arcus semper ut liberentur amici tui Ps. 60:4
- tu enim Deus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum Ps. 61:5
- sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se Ps. 103:13
- teth escam dedit timentibus se ioth memor erit in sempiternum pacti sui Ps. 111:5
- benedicet timentibus Dominum parvis et magnis Ps. 115:13
- attamen ex eo quod peccator centies facit malum et per patientiam sustentatur ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum qui verentur faciem eius Eccl. 8:12
- omne execramentum erroris odit Deus et non erit amabile timentibus illum Sir. 15:13
- vox Domini ad civitatem clamat et salus erit timentibus nomen tuum audite tribus et quis adprobabit illud Mic. 6:9
- tunc locuti sunt timentes Deum unusquisque cum proximo suo et adtendit Dominus et audivit et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius Mal. 3:16
- et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pinnis eius et egrediemini et salietis sicut vituli de armento Mal. 4:2
- et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum Lk. 1:50
- et iratae sunt gentes et advenit ira tua et tempus mortuorum iudicari et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis et timentibus nomen tuum pusillis et magnis et exterminandi eos qui corruperunt terram Apoc. 11:18