Haller's Concordance: ATTAMEN
- qui agnitis muneribus ait iustior me est quia non tradidi eam Sela filio meo attamen ultra non cognovit illam Gen. 38:26
- attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam et signa quae feci in Aegypto et in solitudine et temptaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae Num. 14:22
- attamen bellum fuit inter Roboam et inter Hieroboam omni tempore vitae eius 3 Ki. 15:6
- qui respondit rem difficilem postulasti attamen si videris me quando tollor a te erit quod petisti si autem non videris non erit 4 Ki. 2:10
- excelsa autem derelicta sunt in Israhel attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius 2 Par. 15:17
- attamen rebellavit Edom ne esset sub dicione Iuda usque ad hanc diem eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum 2 Par. 21:10
- attamen quidam viri ex Aser et Manasse et Zabulon adquiescentes consilio venerunt Hierusalem 2 Par. 30:11
- attamen in legatione principum Babylonis qui missi fuerant ad eum ut interrogarent de portento quod acciderat super terram dereliquit eum Deus ut temptaretur et nota fierent omnia quae erant in corde eius 2 Par. 32:31
- attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo 2 Par. 33:17
- attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit Job 14:22
- attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea Ps. 62:1
- attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius Ps. 62:2
- attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde Ps. 73:1
- attamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo Ps. 140:13
- attamen ex eo quod peccator centies facit malum et per patientiam sustentatur ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum qui verentur faciem eius Eccl. 8:12
- attamen audi verbum Domini Sedecia rex Iuda haec dicit Dominus ad te non morieris in gladio Jer. 34:4
- Quod autem vidit rex vigilem, et sanctum descendere de caelo, et dicere: Succidite arborem, et dissipate illam, attamen germen radicum eius in terra dimittite, et vinciatur ferro et aere in herbis foris, et rore caeli conspergatur, et cum feris sit pabulum eius, donec septem tempora mutentur super eum: Dan. 4:23
- dixi attamen timebis me suscipies disciplinam et non peribit habitaculum eius propter omnia in quibus visitavi eam verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas Soph. 3:7
- attamen facilius est periclitantem venire in haec, quam pertransire sicut nubem a saeculo et non videre quae contigerunt in novissimo. et respondit ad me et dixit: 4 Esd. 13:20