Haller's Concordance: TIMEO
- si adtractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet sibi voluisse inludere et inducat super me maledictionem pro benedictione Gen. 27:12
- erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis Gen. 32:11
- die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi et vivetis Deum enim timeo Gen. 42:18
- timeo ergo ne forte mihi haec eveniant et cum sim unicus parentibus meis deponam senectutem illorum cum tristitia ad infernum Tob. 6:15
- Et ait princeps eunuchorum ad Danielem: Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum: qui si viderit vultus vestros macilentiores prae ceteris adolescentibus coaevis vestris, condemnabitis caput meum regi. Dan. 1:10
- et dixit ad eos Hebraeus ego sum et Dominum Deum caeli ego timeo qui fecit mare et aridam Jonas 1:9
- et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor Lk. 18:4
- timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo 2 Cor. 11:3
- timeo enim ne forte cum venero non quales volo inveniam vos et ego inveniar a vobis qualem non vultis ne forte contentiones aemulationes animositates dissensiones detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vos 2 Cor. 12:20
- timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis Gal. 4:11