Haller's Concordance: TIMET
- cumque recessero a te spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro ingressus nuntiabo Ahab et non inveniet te et interficiet me servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua 3 Ki. 18:12
- cui respondens Satan ait numquid frustra timet Iob Deum Job 1:9
- aleph beatus vir qui timet Dominum beth in mandatis eius volet nimis Ps. 112:1
- beatus omnis qui timet Dominum qui ambulat in viis eius Ps. 128:1
- ecce sic benedicetur viro qui timet Dominum Ps. 128:4
- quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur Pr. 10:24
- qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur Pr. 13:13
- sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit Pr. 14:16
- qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur Pr. 29:25
- bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit Eccl. 7:18
- qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet in his qui se generaverunt Sir. 3:8
- qui timet Deum aeque habebit amicitiam bonam quoniam secundum illum erit amicus illius Sir. 6:17
- semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini Sir. 10:23
- magnus est iudex et potens est in honore et non est maior illo qui timet Deum Sir. 10:27
- qui timet Deum faciet illud et qui continens est iustitiae adprehendet illam Sir. 15:1
- qui odit correptionem vestigium est peccatoris et qui timet Deum convertet ad cor suum Sir. 21:7
- qui timet Deum excipiet doctrinam eius et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem Sir. 32:18
- qui timet Dominum nihil trepidabit et non pavebit quoniam ipse est spes eius Sir. 34:16
- sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi Acts 10:35
- timor non est in caritate sed perfecta caritas foras mittit timorem quoniam timor poenam habet qui autem timet non est perfectus in caritate 1 Jn. 4:18