Haller's Concordance: TIMETE
- Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete mandata illius custodite et audite vocem eius ipsi servietis et ipsi adherebitis Dt. 13:4
- nunc ergo timete Dominum et servite ei perfecto corde atque verissimo et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Aegypto ac servite Domino Josu. 24:14
- igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto corde vestro vidistis enim magnifica quae in vobis gesserit 1 Ki. 12:24
- sed Dominum Deum vestrum qui eduxit vos de terra Aegypti in fortitudine magna et in brachio extento ipsum timete illum adorate et ipsi immolate 4 Ki. 17:36
- sed Dominum Deum vestrum timete et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum 4 Ki. 17:39
- timete Dominum sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum Ps. 34:9
- et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam Mt. 10:28
- ostendam autem vobis quem timeatis timete eum qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ita dico vobis hunc timete Lk. 12:5
- omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate 1 Pet. 2:17
- dicens magna voce timete Deum et date illi honorem quia venit hora iudicii eius et adorate eum qui fecit caelum et terram et mare et fontes aquarum Apoc. 14:7
- ecce iudex Deus, timete eum, et desinite a peccatis vestris et obliviscimini iniquitates vestras iam agere eas sempiterno, et Deus educabit vos et liberabit de omni tribulatione. 4 Esd. 16:68