Haller's Concordance: TIMUERUNT
- timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti sed conservabant mares Ex. 1:17
- cumque adpropinquasset Pharao levantes filii Israhel oculos viderunt Aegyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum Ex. 14:10
- videntes autem Aaron et filii Israhel cornutam Mosi faciem timuerunt prope accedere Ex. 34:30
- et audierunt Philisthim quod congregati essent filii Israhel in Masphat et ascenderunt satrapae Philisthinorum ad Israhel quod cum audissent filii Israhel timuerunt a facie Philisthinorum 1 Ki. 7:7
- audivit itaque omnis Israhel iudicium quod iudicasset rex et timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium 3 Ki. 3:28
- timuerunt illi vehementer et dixerunt ecce duo reges non potuerunt stare coram eo et quomodo nos valebimus resistere 4 Ki. 10:4
- tunc audientes haec filii Israhel qui habitabant in terra Iudaeae timuerunt valde a facie eius Jud. 4:1
- Deum non invocaverunt ibi timuerunt timore ubi non est timor quoniam Deus dispersit ossa circumdantium te confunderis quia Deus proiecit eos Ps. 53:5
- multi non causa nequitiae non feneraverunt sed fraudari gratis timuerunt Sir. 29:10
- et dixit Dominus eo quod adpropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me cor autem eius longe est a me et timuerunt me mandato hominum et doctrinis Isa. 29:13
- viderunt insulae et timuerunt extrema terrae obstipuerunt adpropinquaverunt et accesserunt Isa. 41:5
- numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Iuda et omnis Iuda numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem Domini et paenituit Dominum mali quod locutus erat adversum eos itaque nos facimus malum grande contra animas nostras Jer. 26:19
- et non timuerunt neque sciderunt vestimenta sua rex et omnes servi eius qui audierunt universos sermones istos Jer. 36:24
- non sunt mundati usque ad diem hanc et non timuerunt et non ambulaverunt in lege et in praeceptis meis quae dedi coram vobis et coram patribus vestris Jer. 44:10
- et timuerunt nautae et clamaverunt viri ad deum suum et miserunt vasa quae erant in navi in mare ut adleviaretur ab eis et Iona descendit ad interiora navis et dormiebat sopore gravi Jonas 1:5
- et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum quid hoc fecisti cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret quia indicaverat eis Jonas 1:10
- et timuerunt viri timore magno Dominum et immolaverunt hostias Domino et voverunt vota Jonas 1:16
- et accedam ad vos in iudicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit Dominus exercituum Mal. 3:5
- quibus illi conspectis timuerunt valde aspicientes simul et Iudam et exercitum in campo paratum ad proelium 1 Ma. 4:21
- et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde et multi subtraxerunt se de castris et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri 1 Ma. 9:6
- et timuerunt timore magno quoniam audierunt quod dedit ei rex in potestatem congregandi exercitum 1 Ma. 10:8
- et audierunt adversarii quia paratus est Ionathas cum suis in bello et timuerunt et formidaverunt corde suo et accenderunt focos in castris suis 1 Ma. 12:28
- videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum qui dedit potestatem talem hominibus Mt. 9:8
- et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde Mt. 17:6
- et quaerentes eum tenere timuerunt turbas quoniam sicut prophetam eum habebant Mt. 21:46
- centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste Mt. 27:54
- et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt Mk. 5:15
- et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abierunt Mk. 12:12
- et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno Lk. 2:9
- exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt Lk. 8:35
- haec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos et timuerunt intrantibus illis in nubem Lk. 9:34
- et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam Lk. 20:19
- cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri et timuerunt Jn. 6:19
- fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum Heb. 11:23