Haller's Concordance: TIMUI
- qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me Gen. 3:10
- et accersito ait perspicuum est quod uxor tua sit cur mentitus es sororem tuam esse respondit timui ne morerer propter eam Gen. 26:9
- respondit Iacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas Gen. 31:31
- timui enim indignationem et iram illius qua adversum vos concitatus delere vos voluit et exaudivit me Dominus etiam hac vice Dt. 9:19
- dixitque mihi rex quare vultus tuus tristis cum te aegrotum non videam non est hoc frustra sed malum nescio quid in corde tuo est et timui valde ac nimis 2 Esd. 2:2
- sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo. Esther 13:14
- semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre non potui Job 31:23
- horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui Ps. 119:120
- Domine audivi auditionem tuam et timui Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud in medio annorum notum facies cum iratus fueris misericordiae recordaberis Hab. 3:2
- timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti Lk. 19:21
- et ecce amplius mulier non conparebat mihi, sed civitas aedificabatur et locus demonstrabatur de fundamentis magnis. et timui et clamavi voce magna et dixi: 4 Esd. 10:27