Haller's Concordance: TIMUIT
- timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas Gen. 32:7
- qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud Ex. 2:14
- qui timuit verbum Domini de servis Pharao fecit confugere servos suos et iumenta in domos Ex. 9:20
- iam advenerat tertius dies et mane inclaruerat et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem clangorque bucinae vehementius perstrepebat timuit populus qui erat in castris Ex. 19:16
- timuit valde urbs enim magna erat Gabaon et una regalium civitatum et maior oppido Ahi omnesque bellatores eius fortissimi Josu. 10:2
- et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuhelem dixitque universus populus ad Samuhel ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum ut non moriamur addidimus enim universis peccatis nostris malum ut peteremus nobis regem 1 Ki. 12:19
- et timuit Saul David eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset 1 Ki. 18:12
- et vidit Saul castra Philisthim et timuit et expavit cor eius nimis 1 Ki. 28:5
- timuit ergo Helias et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas venitque in Bersabee Iuda et dimisit ibi puerum suum 3 Ki. 19:3
- et timuit Deum tunc temporis dicens quomodo possum ad me introducere arcam Dei 1 Par. 13:12
- principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum Ps. 119:161
- a tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit Sir. 26:5
- quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israhel dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii et non timuit praevaricatrix Iuda soror eius sed abiit et fornicata est etiam ipsa Jer. 3:8
- et audivit rex Ioachim et omnes potentes et principes eius verba haec et quaesivit rex interficere eum et audivit Urias et timuit fugitque et ingressus est Aegyptum Jer. 26:21
- et audivit Zorobabel filius Salathihel et Iesus filius Iosedech sacerdos magnus et omnes reliquiae populi vocem Dei sui et verba Aggei prophetae sicut misit eum Dominus Deus eorum ad ipsos et timuit populus a facie Domini Agg. 1:12
- pactum meum fuit cum eo vitae et pacis et dedi ei timorem et timuit me et a facie nominis mei pavebat Mal. 2:5
- et timuit ne non haberet et semel et bis in sumptus et donativa quae dederat ante larga manu et abundaverat super reges qui ante eum fuerant 1 Ma. 3:30
- et vidit Tryfon quia venit cum exercitu multo ut extenderet in eum manus et timuit 1 Ma. 12:42
- audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo timuit illo ire et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae Mt. 2:22
- et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebant Mt. 14:5
- videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac Mt. 14:30
- cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem magis timuit Jn. 19:8
- protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum Acts 22:29