Haller's Concordance: TINEA
- quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea Job 4:19
- qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea Job 13:28
- aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum Job 27:18
- de vestimentis enim procedit tinea et a muliere iniquitas viri Sir. 42:13
- detracta est ad inferos superbia tua concidit cadaver tuum subter te sternetur tinea et operimentum tuum erunt vermes Isa. 14:11
- ecce Dominus Deus auxiliator meus quis est qui condemnet me ecce omnes quasi vestimentum conterentur tinea comedet eos Isa. 50:9
- sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea in generationes generationum Isa. 51:8
- hii autem non liberantur ab erugine et tinea Bar. 6:11
- et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda Osee 5:12
- nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur Mt. 6:19
- thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur Mt. 6:20
- vendite quae possidetis et date elemosynam facite vobis sacculos qui non veterescunt thesaurum non deficientem in caelis quo fur non adpropiat neque tinea corrumpit Lk. 12:33