Haller's Concordance: TITULUM
- surgens ergo mane tulit lapidem quem subposuerat capiti suo et erexit in titulum fundens oleum desuper Gen. 28:18
- et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus Dei cunctorumque quae dederis mihi decimas offeram tibi Gen. 28:22
- tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum Gen. 31:45
- ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum Gen. 35:14
- erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius hic est titulus monumenti Rahel usque in praesentem diem Gen. 35:20
- porro Absalom erexerat sibi cum adhuc viveret titulum qui est in valle Regis dixerat enim non habeo filium et hoc erit monumentum nominis mei vocavitque titulum nomine suo et appellatur manus Absalom usque ad hanc diem 2 Ki. 18:18
- et circumibunt peragrantes terram cumque viderint os hominis statuent iuxta illud titulum donec sepeliant illud pollinctores in valle Multitudinis Gog Ezec. 39:15
- scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex Iudaeorum Jn. 19:19
- hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus et erat scriptum hebraice graece et latine Jn. 19:20