Haller's Concordance: TOLLAT
- loquimini ad universum coetum filiorum Israhel et dicite eis decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas Ex. 12:3
- pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas Num. 5:26
- hoc igitur facite tollat unusquisque turibula sua tu Core et omne concilium tuum Num. 16:6
- praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdotis ut tollat turibula quae iacent in incendio et ignem huc illucque dispergat quoniam sanctificata sunt Num. 16:37
- venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo Num. 21:7
- et respondens David ait ecce hasta regis transeat unus de pueris et tollat eam 1 Ki. 26:22
- egressi sunt filii prophetarum qui erant Bethel ad Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum a te qui respondit et ego novi silete 4 Ki. 2:3
- mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad Heliseum dicens servus tuus vir meus mortuus est et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi 4 Ki. 4:1
- nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus Job 32:22
- si enim non habes unde restituas quid causae est ut tollat operimentum de cubili tuo Pr. 22:27
- et gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet Sir. 35:23
- tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me Mt. 16:24
- et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me Mk. 8:34
- et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo sua Mk. 13:15
- dicebat autem ad omnes si quis vult post me venire abneget se ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me Lk. 9:23
- dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium Lk. 22:36