Haller's Concordance: TOLLENT
- tollent de cineribus conbustionis atque peccati et mittent aquas vivas super eos in vas Num. 19:17
- et quam viciniorem ceteris esse perspexerint seniores civitatis eius tollent vitulam de armento quae non traxit iugum nec terram scidit vomere Dt. 21:3
- tollent eam pater et mater eius et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis qui in porta sunt Dt. 22:15
- et de filiis tuis qui exibunt de te quos genueris tollent et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis Isa. 39:7
- et dabo universam substantiam civitatis huius et omnem laborem eius omneque pretium et cunctos thesauros regum Iuda dabo in manu inimicorum eorum et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem Jer. 20:5
- tabernacula eorum et greges eorum capient pelles eorum et omnia vasa eorum et camelos eorum tollent sibi et vocabunt super eos formidinem in circuitu Jer. 49:29
- et non tollent de te lapidem in angulum et lapidem in fundamenta sed perditus in aeternum eris ait Dominus Jer. 51:26
- et denudabunt te vestimentis tuis et tollent vasa gloriae tuae Ezec. 23:26
- et agent tecum in odio et tollent omnes labores tuos et dimittent te nudam et ignominia plenam revelabitur ignominia fornicationum tuarum scelus tuum et fornicationes tuae Ezec. 23:29
- et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum Mt. 4:6
- serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt Mk. 16:18
- et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum Lk. 4:11
- si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem Jn. 11:48