Haller's Concordance: TOLLERE
- at illi qui ingressi fuerant domum iuvenis sculptile et ephod et therafin atque conflatile tollere nitebantur et sacerdos stabat ante ostium sescentis viris fortissimis haut procul expectantibus Judg. 18:17
- et dixit sacerdos gladius Goliath Philisthei quem percussisti in valle Terebinthi est involutus pallio post ephod si istum vis tollere tolle neque enim est alius hic absque eo et ait David non est huic alter similis da mihi eum 1 Ki. 21:9
- dixitque rex Israhel ad servos suos ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriae 3 Ki. 22:3
- ubi invocavit Dominum potentem et dedit in dexteram eius tollere hominem fortem in bello et exaltare cornum gentis suae Sir. 47:6
- et cogitabant tollere genus Iacob qui erant inter eos et coeperunt occidere de populo et persequi 1 Ma. 5:2
- sed et in ceteris civitatibus Galaditidis tenentur conprehensi et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his et conprehendere et tollere eos in una die 1 Ma. 5:27
- et quia qui erant apud Elladam voluerunt ire et tollere eos et innotuit sermo his 1 Ma. 8:9
- et misit alios in Gazaram tollere Iohannem et tribunis misit epistulas ut venirent ad se et daret eis argentum et aurum et dona 1 Ma. 16:19
- et ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium Mt. 5:40
- et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua Mt. 24:17
- et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam Mt. 24:18
- amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei Mk. 11:23
- et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum Mk. 13:16
- in illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro Lk. 17:31
- dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum Jn. 5:10
- et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam Acts 27:21
- non erit vobis tollere super umeros eam. et nunc deservite Domino nostro et curam agite gentis illius Israhel et parate secundum pagos et tribus nostras 3 Esd. 1:4