Haller's Concordance: TOLLES
- tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum Gen. 6:21
- vade ad eum mane ecce egredietur ad aquas et stabis in occursum eius super ripam fluminis et virgam quae conversa est in draconem tolles in manu tua Ex. 7:15
- quem cum mactaveris tolles de sanguine eius et fundes circa altare Ex. 29:16
- tolles quoque arietem alterum super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus Ex. 29:19
- tolles adipem de ariete et caudam et arvinam quae operit vitalia ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem qui super eos est armumque dextrum eo quod sit aries consecrationum Ex. 29:22
- arietem autem consecrationum tolles et coques carnes eius in loco sancto Ex. 29:31
- quae autem sanctificaveris et voveris Domino tolles et venies ad locum quem elegerit Dominus Dt. 12:26
- tolles de cunctis frugibus primitias et pones in cartallo pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit ut ibi invocetur nomen eius Dt. 26:2
- et ait Samuhel quomodo vadam audiet enim Saul et interficiet me et ait Dominus vitulum de armento tolles in manu tua et dices ad immolandum Domino veni 1 Ki. 16:2
- servi mei deponent ea de Libano ad mare et ego conponam ea in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi et adplicabo ea ibi et tu tolles ea praebebisque necessaria mihi ut detur cibus domui meae 3 Ki. 5:9
- et ingredere et claude ostium cum intrinsecus fueris tu et filii tui et mitte inde in omnia vasa haec et cum plena fuerint tolles 4 Ki. 4:4
- cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam Job 7:21
- et ex eis rursum tolles et proicies in medio ignis et conbures eos igni ex eo egredietur ignis in omnem domum Israhel Ezec. 5:4
- et tolles vitulum qui oblatus fuerit pro peccato et conbures illum in separato loco domus extra sanctuarium Ezec. 43:21