Haller's Concordance: TORCULARI
- dicesque ad eos si praeclara et meliora quaeque obtuleritis ex decimis reputabitur vobis quasi de area et torculari dederitis primitias Num. 18:30
- sed dabis viaticum de gregibus et de area et torculari tuo quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi Dt. 15:14
- sollemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies quando collegeris de area et torculari fruges tuas Dt. 16:13
- venit autem angelus Domini et sedit sub quercu quae erat in Ephra et pertinebat ad Ioas patrem familiae Ezri cumque Gedeon filius eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari ut fugeret Madian Judg. 6:11
- adprehensosque duos viros Madian Oreb et Zeb interfecit Oreb in petra Oreb Zeb vero in torculari Zeb et persecuti sunt Madian capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Iordanis Judg. 7:25
- qui ait non te salvet Dominus unde salvare te possum de area an de torculari dixitque ad eam rex quid tibi vis quae respondit 4 Ki. 6:27
- et auferetur laetitia et exultatio de Carmelo et in vineis non exultabit neque iubilabit vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat vocem calcantium abstuli Isa. 16:10
- quare ergo rubrum est indumentum tuum et vestimenta tua sicut calcantium in torculari Isa. 63:2