et pisces qui erant in flumine mortui sunt conputruitque fluvius et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis et fuit sanguis in tota terra Aegypti Ex. 7:21
extendit Moses virgam super terram Aegypti et Dominus induxit ventum urentem tota illa die ac nocte et mane facto ventus urens levavit lucustas Ex. 10:13
cumque extendisset Moses manum super mare abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte et vertit in siccum divisaque est aqua Ex. 14:21
columnae aeneae viginti cum basibus suis capita columnarum et tota operis celatura argentea Ex. 38:10
praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit Lev. 6:9
sacerdos qui patri iure successerit et tota cremabitur in altari Lev. 6:22
cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum invenies eum si tamen toto corde quaesieris et tota tribulatione animae tuae Dt. 4:29
diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua Dt. 6:5
et nunc Israhel quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua Dt. 10:12
si ergo oboedieritis mandatis meis quae hodie praecipio vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima vestra Dt. 11:13
non audies verba prophetae illius aut somniatoris quia temptat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra Dt. 13:3
hodie Dominus Deus tuus praecepit tibi ut facias mandata haec atque iudicia et custodias et impleas ex toto corde tuo et ex tota anima tua Dt. 26:16
filii tui et filiae tuae tradantur alteri populo videntibus oculis tuis et deficientibus ad conspectum eorum tota die et non sit fortitudo in manu tua Dt. 28:32
reversus fueris ad eum et oboedieris eius imperiis sicut ego hodie praecipio tibi cum filiis tuis in toto corde tuo et in tota anima tua Dt. 30:2
circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et possis vivere Dt. 30:6
si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris praecepta eius et caerimonias quae in hac lege conscriptae sunt et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua Dt. 30:10
et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros illius requiescet Dt. 33:12
inruit itaque Iosue super eos repente tota ascendens nocte de Galgalis Josu. 10:9
quod cum audissent Philisthim et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson circumdederunt eum positis in porta civitatis custodibus et ibi tota nocte cum silentio praestolantes ut facto mane exeuntem occiderent Judg. 16:2
nolebant adquiescere sermonibus eius quod cernens homo eduxit ad eos concubinam suam et eis tradidit inludendam qua cum tota nocte abusi essent dimiserunt eam mane Judg. 19:25
paenitet me quod constituerim Saul regem quia dereliquit me et verba mea opere non implevit contristatusque est Samuhel et clamavit ad Dominum tota nocte 1 Ki. 15:11
et expoliavit se etiam ipse vestimentis suis et prophetavit cum ceteris coram Samuhel et cecidit nudus tota die illa et nocte unde et exivit proverbium num et Saul inter prophetas 1 Ki. 19:24
statimque Saul cecidit porrectus in terram extimuerat enim verba Samuhel et robur non erat in eo quia non comederat panem tota die illa 1 Ki. 28:20
surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum eius de muro Bethsan veneruntque Iabes et conbuserunt ea ibi 1 Ki. 31:12
et locutus est mihi sta super me et interfice me quoniam tenent me angustiae et adhuc tota anima in me est 2 Ki. 1:9
Abner autem et viri eius abierunt per campestria tota nocte illa et transierunt Iordanem et lustrata omni Bethoron venerunt ad Castra 2 Ki. 2:29
tuleruntque Asahel et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethleem et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri qui erant cum eo et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron 2 Ki. 2:32
cum autem ingressi fuissent domum ille dormiebat super lectulum suum in conclavi et percutientes interfecerunt eum sublatoque capite eius abierunt per viam deserti tota nocte 2 Ki. 4:7
et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima sua in terra inimicorum suorum ad quam captivi ducti sunt et oraverint te contra viam terrae suae quam dedisti patribus eorum et civitatis quam elegisti et templi quod aedificavi nomini tuo 3 Ki. 8:48
stetitque rex super gradum et percussit foedus coram Domino ut ambularent post Dominum et custodirent praecepta eius et testimonia et caerimonias in omni corde et in tota anima et suscitarent verba foederis huius quae scripta erant in libro illo adquievitque populus pacto 4 Ki. 23:3
similis illi non fuit ante eum rex qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo et in tota anima sua et in universa virtute sua iuxta omnem legem Mosi neque post eum surrexit similis illi 4 Ki. 23:25
et reversi fuerint ad te in toto corde suo et in tota anima sua in terra captivitatis suae ad quam ducti sunt adorabunt te contra viam terrae suae quam dedisti patribus eorum et urbis quam elegisti et domus quam aedificavi nomini tuo 2 Par. 6:38
et intravit ex more ad corroborandum foedus ut quaererent Dominum Deum patrum suorum in toto corde et in tota anima sua 2 Par. 15:12
omnes qui erant in Iuda cum execratione in omni enim corde suo iuraverunt et in tota voluntate quaesierunt eum et invenerunt praestititque eis Dominus requiem per circuitum 2 Par. 15:15
et stans in tribunali suo percussit foedus coram Domino ut ambularet post eum et custodiret praecepta et testimonia et iustificationes eius in toto corde suo et in tota anima sua faceretque quae scripta sunt in volumine illo quem legerat 2 Par. 34:31
et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et elemosynas ut sint memores Dei et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute sua Tob. 14:11
et adsumentes arma sua bellica sederunt per loca quae angusti itineris tramitem dirigunt inter montuosa et erant custodientes ea tota die et nocte Jud. 7:5
laboravi in gemitu meo natare faciam tota nocte lectulum meum lacrimis meis stratum meum rigabo Ps. 6:6
Deus iudex iustus et fortis comminans tota die Ps. 7:11
deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die Ps. 25:5
quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die Ps. 32:3
et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam Ps. 35:28
tota die donat et commodat et semen eius in benedictione Ps. 37:26
adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam Ps. 38:6
et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur Ps. 38:12
fuerunt mihi lacrimae meae panis per diem ac noctem cum diceretur mihi tota die ubi est Deus tuus Ps. 42:3
cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi hostes mei dicentes tota die ubi est Deus tuus Ps. 42:10
in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper Ps. 44:8
tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me Ps. 44:15
quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis Ps. 44:22
quid gloriaris in malitia potens misericordia Dei tota est die Ps. 52:1
miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die pugnans tribulavit me Ps. 56:1
conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime Ps. 56:2
tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes cogitationes eorum in malum Ps. 56:5
impleatur os meum laude tua tota die magnitudine tua Ps. 71:8
os meum narrabit iustitiam tuam tota die salutare tuum quia non cognovi litteraturas Ps. 71:15
insuper et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam quia confusi sunt et dehonestati quaerentes malum mihi Ps. 71:24
et vivet et dabitur ei de auro Saba et orabunt de eo iugiter tota die benedicent ei Ps. 72:15
et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis Ps. 73:14
surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die Ps. 74:22
et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis Ps. 78:14
miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die Ps. 86:3
oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas Ps. 88:9
circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter Ps. 88:17
in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur Ps. 89:16
tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant Ps. 102:8
quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea Ps. 119:97
qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in proeliis Ps. 140:2
tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit Pr. 21:26
non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die Pr. 23:17
tota pulchra es amica mea et macula non est in te Cant. 4:7
in tota anima tua time Deum et sacerdotes illius sanctifica Sir. 7:31
honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes et propurga te cum brachiis Sir. 7:33
numquid tota die arabit arans ut serat proscindet et sariet humum suam Isa. 28:24
et oblitus es Domini factoris tui qui tetendit caelos et fundavit terram et formidasti iugiter tota die a facie furoris eius qui te tribulabat et paraverat ad perdendum ubi nunc est furor tribulantis Isa. 51:13
et nunc quid mihi est hic dicit Dominus quoniam ablatus est populus meus gratis dominatores eius inique agunt dicit Dominus et iugiter tota die nomen meum blasphematur Isa. 52:5
super muros tuos Hierusalem constitui custodes tota die et tota nocte perpetuo non tacebunt qui reminiscimini Domini ne taceatis Isa. 62:6
expandi manus meas tota die ad populum incredulum qui graditur in via non bona post cogitationes suas Isa. 65:2
qui dicunt recede a me non adpropinques mihi quia inmundus es isti fumus erunt in furore meo ignis ardens tota die Isa. 65:5
seduxisti me Domine et seductus sum fortior me fuisti et invaluisti factus sum in derisum tota die omnes subsannant me Jer. 20:7
quia iam olim loquor vociferans iniquitatem et vastitatem clamito et factus est mihi sermo Domini in obprobrium et in derisum tota die Jer. 20:8
et laetabor super eis cum bene eis fecero et plantabo eos in terra ista in veritate in toto corde meo et in tota anima mea Jer. 32:41
ab ira Domini non habitabitur sed redigetur tota in solitudinem omnis qui transit per Babylonem stupebit et sibilabit super universis plagis eius Jer. 50:13
MEM de excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me expandit rete pedibus meis convertit me retrorsum posuit me desolatam tota die maerore confectam Lam. 1:13
ALEPH tantum in me vertit et convertit manum suam tota die Lam. 3:3
HE factus sum in derisu omni populo meo canticum eorum tota die Lam. 3:14
SEN labia insurgentium mihi et meditationes eorum adversum me tota die Lam. 3:62
quia adplicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis tota nocte dormivit coquens eos mane ipse succensus quasi ignis flammae Osee 7:6
Ephraim pascit ventum et sequitur aestum tota die mendacium et vastitatem multiplicat et foedus cum Assyriis iniit et oleum in Aegyptum ferebat Osee 12:1
et in penuria vos maledicti estis et me vos configitis gens totaMal. 3:9
et adplicuerunt viri virtutis et obpugnavit civitatem illam tota die et tota nocte et tradita est civitas in manu eius 1 Ma. 5:50
cum occidisset autem sol praecepit Ionathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte et posuit custodes per circuitum castrorum 1 Ma. 12:27
et ecce tota civitas exiit obviam Iesu et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum Mt. 8:34
illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa Mt. 9:31
circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi Mt. 20:6
ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua Mt. 22:37
et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est primum mandatum Mk. 12:30
et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis Mk. 12:33
ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum Lk. 10:27
cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius totaJn. 4:53
nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat Jn. 11:50
non solum autem haec periclitabitur nobis pars in redargutionem venire sed et magnae deae Dianae templum in nihilum reputabitur sed et destrui incipiet maiestas eius quam tota Asia et orbis colit Acts 19:27
commotaque est civitas tota et facta est concursio populi et adprehendentes Paulum trahebant eum extra templum et statim clausae sunt ianuae Acts 21:30
quaerentibus autem eum occidere nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Hierusalem Acts 21:31
sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis Rom. 8:36
ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem Rom. 10:21
et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant Heb. 3:5
et vidi cum aperuisset sigillum sextum et terraemotus factus est magnus et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus et luna tota facta est sicut sanguis Apoc. 6:12
et in tota Iudaea lugebant Iosiam, et lamentabat Hieremias propheta pro Iosiam, et qui praesidebant cum uxoribus lamentabant eum usque in hunc diem. et datum est hoc fieri semper in omne genus Israhel. 3 Esd. 1:32
tu autem Ezras, secundum sapientiam Dei constitue iudices et arbitros in tota Syria et Foenice, et omnes qui legem Dei tui noverunt docebis, 3 Esd. 8:26
et inhabitaverunt sacerdotes et Levitae et qui erant ex Israhel in Hierusalem et in tota regione una novilunio mensis septimi, et erant filii Israhel in commorationibus suis. 3 Esd. 9:37