Haller's Concordance: TOTIS
- et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro Gen. 31:6
- et David saltabat totis viribus ante Dominum porro David erat accinctus ephod lineo 2 Ki. 6:14
- ego autem totis viribus meis praeparavi inpensas domus Dei mei aurum ad vasa aurea et argentum in argentea aes in aenea ferrum in ferrea lignum ad lignea lapides onychinos et quasi stibinos et diversorum colorum omnem pretiosum lapidem et marmor parium abundantissime 1 Par. 29:2
- et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det et hoc ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc donum adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis praecordiis meis Wis. 8:21
- et clamavit leo super specula Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus Isa. 21:8