Haller's Concordance: AUDACTER
- quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terrae huius nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea Gen. 34:30
- sed et filii Beniamin audacter eruperunt de civitate et fugientes adversarios longius persecuti sunt ita ut vulnerarent ex eis sicut primo et secundo die et caederent per duas semitas terga vertentes quarum una ferebat in Bethel altera in Gabaa atque prosternerent triginta circiter viros Judg. 20:31
- sed et si fecissem contra animam meam audacter nequaquam hoc regem latere potuisset et tu stares ex adverso 2 Ki. 18:13
- abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum Job 12:6
- terram ungula fodit exultat audacter in occursum pergit armatis Job 39:21
- venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu Mk. 15:43