Haller's Concordance: TRADE
- cui respondit Ruben duos filios meos interfice si non reduxero illum tibi trade in manu mea et ego eum restituam Gen. 42:37
- terra Aegypti in conspectu tuo est in optimo loco fac habitare eos et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in eis viros industrios constitue illos magistros pecorum meorum Gen. 47:6
- dixit autem Dominus ad Mosen scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Iosue delebo enim memoriam Amalech sub caelo Ex. 17:14
- et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam dicit trade eum qui percussit fratrem suum ut occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit et deleamus heredem et quaerunt extinguere scintillam meam quae relicta est ut non supersit viro meo nomen et reliquiae super terram 2 Ki. 14:7
- vasa quoque quae dantur tibi in ministerium domus Dei tui trade in conspectu Dei Hierusalem 1 Esd. 7:19
- trade filiam et grande opus feceris et homini sensato da illam Sir. 7:27
- et nunc trade te domino meo regi Assyriorum et dabo tibi duo milia equorum nec poteris ex te praebere ascensores eorum Isa. 36:8
- haec enim dicit Dominus Deus adduc ad eas multitudinem et trade eas in tumultum et in rapinam Ezec. 23:46
- Et dixerunt cum venissent ad regem: Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam. Dan. 14:28