Haller's Concordance: TRADENS
- quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis Lev. 2:8
- ipsumque quod intulit damni restituet et quintam partem ponet supra tradens sacerdoti qui rogabit pro eo offerens arietem et dimittetur ei Lev. 5:16
- tradens simul omnia Aaron et filiis eius qui postquam levaverunt ea coram Domino Lev. 8:27
- sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir delens Horreos et terram eorum illis tradens quam possident usque in praesens Dt. 2:22
- et consuluit David Dominum dicens si ascendam ad Philisthim et si dabis eos in manu mea et dixit Dominus ad David ascende quia tradens dabo Philisthim in manu tua 2 Ki. 5:19
- nunc ergo meus domine perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum ascendamus ad illos quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi et subiugati erunt sub iugo potentiae tuae Jud. 5:24
- dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris Mt. 27:4
- quem cum adprehendisset misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum volens post pascha producere eum populo Acts 12:4
- qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres Acts 22:4
- quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium Phil. 2:30