Haller's Concordance: TRADENT
- cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus non tradent in manus eius quia ignorans percussit proximum eius nec ante biduum triduumve eius probatur inimicus Josu. 20:5
- si tradent me viri Ceila in manus eius et si descendet Saul sicut audivit servus tuus Domine Deus Israhel indica servo tuo et ait Dominus descendet 1 Ki. 23:11
- dixitque David si tradent viri Ceilae me et viros qui sunt mecum in manu Saul et dixit Dominus tradent 1 Ki. 23:12
- ut ergo sine congressione pugnae possis superare eos pone custodes fontium ut non hauriant ex eis et sine gladio interficies eos vel certe fatigati tradent civitatem suam quam putant civitatem montibus positam superari non posse Jud. 7:9
- non tradent filii eius radices et rami eius non dabunt fructum Sir. 23:35
- respondit autem Hieremias non te tradent audi quaeso vocem Domini quam ego loquor ad te et bene tibi erit et vivet anima tua Jer. 38:20
- cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos Mt. 10:17
- cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini Mt. 10:19
- et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget Mt. 20:19
- tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum Mt. 24:9
- et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem Mt. 24:10
- quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus Mk. 10:33
- videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis Mk. 13:9
- is cum venisset ad nos tulit zonam Pauli et alligans sibi pedes et manus dixit haec dicit Spiritus Sanctus virum cuius est zona haec sic alligabunt in Hierusalem Iudaei et tradent in manus gentium Acts 21:11