Haller's Concordance: TRADERE
- dixitque Dominus ad me ecce coepi tradere tibi Seon et terram eius incipe possidere eam Dt. 2:31
- ligare inquiunt te venimus et tradere in manus Philisthinorum iurate respondit mihi quod non me occidatis Judg. 15:12
- dixit autem Saul sic loquimini ad David non habet necesse rex sponsalia nisi tantum centum praeputia Philisthinorum ut fiat ultio de inimicis regis porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum 1 Ki. 18:25
- tu quia pius es miserere nostri aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te Jud. 7:20
- quae respondit filia sum Hebraeorum ideo ego fugi a facie eorum quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in depraedationem pro eo quod contemnentes vos noluerunt ultro tradere se ipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro Jud. 10:12
- audivit enim quod vellent praesidium tradere partibus Demetrii et posuit ibi custodes ut custodirent eam 1 Ma. 12:34
- hic multis temporibus continentiae propositum tenuit in iudaismo corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia 2 Ma. 14:38
- tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu 1 Cor. 5:5
- ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis 1 Th. 2:8